- CLOELIA
- I.CLOELIAgens Patricia a Cloeliô, Aeneae comite fic dicta, Festus et Dionys. l. 2. Fuit cum magistratibus annis plus minus 63. Albana fuit. Hinc fossae Cloeliae, a Cloelio Albanorum Duce dictae. Patritia quoque, sed minorum Gentium; Siculi cognomen tulit.II.CLOELIAnobilis virgo Romana, quae cum aliis virginibus Porsenae hetruscorum Regi obses data, deceptis custodibus, incolumis ad suos per Tiberim tranavit. quamobrem Romani novam in femina virtutem, novô honoris genere ornandam rati, statuam ei equestrem in summa Sacra via posuerunt, Liv. l. 2. c. 13. Virg. l. 8. Aen. v. 649.---- Pontem auderet quod vellere Cocles,Et fluvium vinclis tranaret Cloelia ruptis.Iuvenal. Sat. 8. v. 264.Quod mir aretur cum Coclite Mutius, et quaeImperii fines Tyberinum virgo natavit.La Mothe le Vayer in iudicio de Historicis Graecis, inprimis de Dionysio Halicarn. fabulosam iudicat hanc narrationem. Certe non unô modô ab omnibus peritatur. Vide Dionys. l. 5. Aur. Victor, de Viris Ill. c. 13. Flor. l. 1. c. 10. Plut. in Publicola et factis illustr. Foem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.